Apocalypsis B. Joannis*

Caput 22: Versus 2

Et ex utraque.Circa flumen, id est, in hac vita habemuslignum vitae,id est corpus et sanguinem Christi, in quibus reficimur ultra flumen, id est, in futuro habebimus ipsum praesentem. Vel per circa flumen, accipiamus tempus ante baptismum, per ultra, illud quod fuit post baptismum, ut denotemus fideles et in veteri et in nova lege salvatos per Christum, quod significavit Moyses qui duxit filios Israel usque ad flumen Jordanis, et Jesus filius Nave, qui de flumine Jordanis duxit eos in terram promissionis.Lignum vitae.Quasi dicat: Ipse refectionem dat, ipse etiam dat eis qui pararent eos quibus ipse reddat.Fructus.Id est prophetas et apostolos in fidem Trinitatis per quatuor mundi partes fructificantes.Et folia ligni.Quasi dicat: Et quod Christus reddet fructum, hoc erit sic, quod apostoli, et post eos alii etiam spargent folia ipsius Christi.
(* Traductions européennes)